- SAPAUDIA
- SAPAUDIAregio Galliae Narbonensis promum ante Ann. 1280. memorata Amm. Marcellino l. 15. maior olim quam nunc fuit, cum partem olim Delphinatus comprehendisse, ex Notit. Imper. sub Honorio Imperatore composita, discamus. Et certe hodieque Gratianopolitanae dioeceseos pars minor Sapaudiâ continetur, cuius caput Cameriacum Episcopo Gratianopolitano paret. Post Honorii mortem Anno 20. ab Aetio Burgundionum reliquiis. data est, cum indigenis dividenda. Eamque Karolus M. cum inter filios tres tegnum ac Imperium dividetet, Saboiam vocavit, sicut nunc Savoye dicitur, atque inter pagum Lugdunensem et Mauriennam posuit, adeoque tum minima erat, siquidem Mauriennam et Datantasiam una cum suis vallibus et pagis: ut et montem Cinisium ac Vallem Segusinam, non continebat, quod tamen hodie fit. Paulo dein post A. C. 1322. multo maiorem, quam nunc est Sapaudiam facit Notit. Episcopatuum Galliae et duas in ea Metropoles ponit, Darantasiam et Vesontionem. A' Sapaudo quodam dicta. quod nomen proprium quibusdam fuit. Continet hodie regio Caput lacus Lemanni le Gavot, Caballiacum le Chablais, Augustam Praetoriam, Fociniacum, Darantasiensem pagum et Mauriennensem, cum monte Cinisio ac Valle Segusina. Monetus a lacu Lemanno ad montem Cinisium et Segusium 40. leuc. Sapaudicas longam, Francicas 60. et ab uno capite Lemani ad alterum 20. leuc. Francic. latam: ab ortiva Rhodani ripa ad Alpes Maritimas alterô semisse latiorem esse Sapaudiam refert. Eius domini Comites Mauriennae diu, dein Comites Sapaudiae, tandem Sigismundi Imperatoris beneficiô Duces sunt apellati. Nunc in literis suis Duces Sapaudiae, Caballiaci, Augustae et pagi Genevensis, Principes Pedemontis; Marchiones Salutiarum; Comites Genevae, Rotundi Montis, Nicaeae, et Astae ac Tendae: Barones Fociniaci, dominos Vercellarum, Marchionesque Italioe inscribi se iubent. Incolae Savoiars, vel Savoisiens. Vide quoque in voce Sabaudia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.